- DUCALIS Corona
- DUCALIS Coronautriusqueve generis Ducibus, maioribus minoribusqueve, quorum hi in ditione maioris potestatis sunt, communis, a Regia parum differt. Quippe in utrisqueve lamina aurea, quae caput ambit, pretiosis quoque lapillis distinguitur. Ex ea exeunt flores et folia suâ serie laminam adumbrantia; Quâ ratione quercea olim, h. e. civica corona repraesentari solebat, ut ex numismatibus nonnullis Augusti videre est. Interim Ducalis e superiore parte tota patet, cum Regum coronae sint clausae, Graece hinc ἐπανώκλειςοι appellatae. Quam in rem vide plura apud Car. Paschal. Coron. l. 9. c. 22. Atque haec pro recentiori vocis notione, quâ Duces denotantur, dignitate tales. Sed et Duces olim exercitus coronati erant, quoties exercitum lustrabant. Stat. l. 4. Sylv. 3. v. 62.Saepe coronatis iteres quinquennia lustris.Unde Cassio exercitum lustranti lictor coronam inversam reposuisse legitur, apud Appian. Alex. Bell. Civ. l. 4. Coronabantur porro Duces, tum a Ducibus aliis, tum a militibus, uti docet Paschal. ubi supra, l. 7. c. 5. Et quidem lauro, post mortem. Val. Maxim. l. 1. Annibal M. Marcellum interemptum legitimo iure elatum, Punico quoque sagulo, et corona donatum aureâ, rogo imposuit. Hinc de Polynice idem Stat. Theb. l. 12. v. 64. et seqq.------ Hostiles super ipse ut victor acervos.Paciferâ lauro crinem, vittasque decorusAccubat ------Vide iterum Paschal. d. Op. l. 4. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.